viernes, 22 de marzo de 2013

Bula del Papa Pio VII nombrando Gran Maestre a mi quinto abuelo Bartolomé Rúspoli


[1]Dilecto Filio Bartholomaeo Ruspoli Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitanis
Magno Magistro.

PIUS PP. VII

Dilecte Fili Salutem et Apostolicam Benedictionem

Inter Miltares Ordines, qui ad Catholicae Religionis praesidium in Ecclesia constituti sunt, amplissimum sane locum vel ab ipso sui exordio septem ab hinc Saeculis ille obtinet, qui ab Hospitali S. Ioannis Hierosolymitani nomen habuit, et nobilissimum vivificae Crucis Insigne tamquam tesseram Fidei defendendae in cuiusque Equitis pectore praeferre gloriatur. Nullo non enim tempore veluti ex quadam Religionis, ac Militiae palaestra prodierunt ex eo Viri fortes, ac strenui, nec pietate minus, quam Scientia rei militaris praestantes, quoram alii auctoritate, et consilio, alii opum, dignitatis, potentiaeque praesidiis nullos labores, nulla mortis pericula reformidantes, praeclarissima facinora in Christiani nominis beatium conatibus propulsandis, infringendisque eliderunt, maxisque utilitatibus rem Christianarum affecerunt. Quorum clarissimorum Alumnorum numero, genero, opibus, celebritate, Catholicae Fidei defendendae studio praestantium Hierosolymitanus Ordo in dies efflorescens semper a Romanis Pontificibus Praedecessoribus Nostris magno in pretio pro suis meritis habitus, maximis honoribus, ac privilegis auctus, amplissimis Decretis nobilitatus est. Verum, quae sunt tempora vices, is etiam iiadem perturbationibus bellorum, quibus postremis hisce temporibus tota ferme agitata est Europa, jactatas undique, atque disperditus in eum est locum adductus, ut haud procul abesse ab interitu videretur. Et vero Melitensi Insula capta, profugo, atque extorri Supremo, qui eam tunc regebat Magistro, Equitibus in diversa disjectis, ac dissipatis, actum de eo fuisset, nisi potentissimus Imperatoris Parens Paulus I jacenti, ac propemodum examinato dexteram suam porrexisset, ac praesentem opem, salutemque tantis periculis attulisset; ita ut quod extet Ordo, ac nunc ad pristinum decus reflorescere possit, id profecto ei debeatur. Aemulatus gloriosissimi Parentis studia aeque gloriosissimus Filius Alexander I ejus in Imperio Successor non minori alacritate illius curam suscepit, deque ejus splendore, ac gloria in pristinum restituenda ita ad hoc usque cogitavit; ut nihil majori curae ei esse sit visum. Propter quae tum ei, tum Augustissimo Parenti ejus jure magna debetur gratis, quod tot, ac tam praeclara beneficia in Ordinem de Re Christiana optime meritum, nobisque carissimum tanta animi magnitudine contulerunt. Inter quae eximium sit illud, quod patrocinio ejusden Alexandri Imperatoris acceptam est referendum, cujus opera, et cura, canteris etiam magnis Principibus, quorum interest, consentientibus, illud sit factum, ut in praesenti Ordinis ejusdem conditione, ac statu rite eligentibus Nobis Supremum ejus Magistrum facilius, ac celerius, ornetis impedimentis amotis, Ordo omnia bona consequatur, quae donec Supremo suo Magistro careret, nullo umquam modo esset consecuturus. Quo sane ejus beneficio, Principumque consensu, qui in hoc inter se simul convenerunt, cum et ejus redintegrandi, et in Insulae Melitensis possessionem revocandi maturum tempus advenerit, necesse est, cui de ejusdem Odinis Capite rursus constituendo cogitamus, eumque eligemus, cui totius Ordinis Gubernacula nunc regenda committantur; cum post amissionem Insulae Supremo Magisterio a Dilecto Filio Ferdinando de Hompesch, por abdicationem, quam Nos Apostolica Nostra Auctoritate ratam habemus, dimisso, novo Magistro opus esse agnoscamus, qui Ordini universo apprime acceptus sit; atque ita facilior sternatur via, atque aditus aperiatur ad ejusdem Ordinis reintegrationem perfecta Animorum concordia, ac tranquillitate paregenam; raesertim cum ejusdem concordiae ac tranquillitatis studio permoti Prioratus, qui Ordinum constituunt, maxima ex parte electionem Magni Magistri hac vice a Nobis fieri euixe postulent, eamque ob causam in Capitulis Conventualibus congregati eorum Virorum, qui ad hoc munus gerendum a se magis idonei habentur. Nobis Elenchum miserint, ut Nos ex eorum numero, eum in Supremum Magistrum Ordinis constituamus, qui aptior ad hoc his temporibus gerendum a nobis judicabitur. Cum igitur res eo processerit, ut nec Ordinis bonum, nec Res Principum, quorum interest, pati amplius possint, electionem hanc diutius protahi a Nobis, ac proinde necessario ad eam sit deveniendum, unum ex iis Candidati eligendo, quos ex iis Schedulis Prioratuum, quas, uti dictum est, maxima ex parte in manibus habemus, nominatos esse cognoscimus; propterea vestigiis Joannis XXII fel. Rec. Praedecessoris Nostri insistentes, qui abdicationem Fulci de Villaret Magni Ordinis Hierosolymitanis Magistri in Consistorio anno 1328 Avenione habito ratam habuit, evocarisque Ordinis Commendatoribus, qui frequentes aderant, et Equitibus praecipius, jussit eos seorsim congregatos diligenter inquirere quem digniorem judicarent, cui tantum munus committeretur, Suffragiisque in Priorem de Villanova consentientibus, hunc Pontifex in Supremum Ordinis Magistrum constituit; idipsum nunc Nos feceremus, si suffragia, aut omnium, aut plurium in ununm convenire videremus. Verum cum ex una parte Schedulis nominantium perlectis non omnia, aut pleraque Suffragia in unum convenire comperiamus (nam. Alii alios nominaverunt, quos digniores arbitrati sunt) ex alia vero is eligi debeat a Nobis, in que omnes illae inveniantur, quibus omnino is praefulgere debet, a que post tantas rerum conversiones Supremum hoc Magistrum ea Religione, Sapientia, atque auctoritate est gerendum, quae necessaria est ad renascentis Ordinis disciplinam restituendam, ac decus, famamque amplificandam, in Te, Dilecte Fili mentis oculos aciemque conjecimus, Teque eximiis irtutibus tuis parem tanto oneri sustinendo cum communi Principum, atque Equitum acceptatione, reique Christianae utilitate judicavimus. Atque hoc praesertim, quia cum hanc in re peragenda illud praeoculis potissimum habere debeamus, ut in tanta temporumm difficultate, ac in nova Ordinis restitutione ad illius Regimen is evehatur, qui praeter caeteras animi laudes ad communica concordiam fovendam, tranquillitatemque ei comparandam inter caeteros magis idoneus videatur; Tu iis dotibus praecipue praefulgere es inventus quibus hoc ipsum, quod tantopere necessarium est, optime praestare possis.
Te igitur Nos hoc amplissimo munere dignissimum judicantes, a quibus vis Excommunicationis, Suspensionis, et Interdicti, aliisque Ecclesiasticis Sententiis, Censuris, et poenis a jure, vel ab homine quavis occasione, vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum praesentium dumtaxat consequendum; harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, magnum Ordinis Hierosolymitani Magistrum eligimus, ac nominamus, cum omnibus obligationibus, et oneribus juxta Statuta Ordinis, et Apostolicas Constitutiones, nec non cum omnibus honoribus, gratiis, et privilegiis, quibus coeteri Praedecessores tui gavisi sunt, tamquam si juxta praescripta in Litteris Apostolici Nostris Praedecessoris Urbani VIII datis die 21 Octobris 1634 in Capitulo Melitensi electus fuisses; jubentes ideirco singlulis Ordinis universi Equitibus, Caqppellanis, caeterisque ejus Administris, atque Inservientibus, ut debitam tibi praesten abedientiam, ac ut Magnum Magistrum, ac Principem colant, et venerentur.
Restitute igitur hac ratione Ordine una cum pristina obedientia, ac directione legitimi, ac Statutari Sui Capitis, eodemque iterum in Sua Sede collocato, coactis simul iterum ejus membris dissipatis atque disperditis, animisque perfecta concordia conciliatis, renovata Legum et Constitutionem observantia, conciliata eidem Ordini stabiliter maximorum totius Europae Principum benevolentia; quid tam laetum, ac jucundum est, quod non sperare Nos de tam illustris, Nobisque tam cari Ordinis prosperitate, commodisque possimus? Num vero dubitari poterit, quin is ae pristinum decus reflorescens vetera illa gloriae splendorisque ornamenta in tantis temporum vicissitudinibus imminuta, omnia sit recuperaturus? Nos certe pro viribus nostris nullis laboribus parcemus, nullas sollicitudines, curasque non suscipiemus, nihil quod sive ab officiis, sive ab Auctoritate Nostra proficisci potest, praetermittemus, ut ea omnia paragamus, quae ad ejus bonum, ac felicitatem conducere, ac pertinere arbitrabimur. Atque haec ipsa, quae proposita ante oculos gabemus, faciunt, ut consideremus, quanti intersit ad ejusdem Ordinis bonum, et cum praesentem, tum futuram tranquillitatem stabiliter constituendam, ne simul ac is pristinam Sedem, formamque recuperaverit, locus ullus novis turbis, ac dissensionibus praebeatur, objectum discussionis illa faciendo, quae post ejus dispersionem, ac remotionem a Sua Sede novi, atque ominno extraordinarii temporum casus, ac circumstantiae in rerum universarum concessione, qua universa Europa, nodum Ordo ipse convulsus est ac labofactatus, effecerunt; adeo ut neque a Summo Ordinis Magistro, qui creatus est, neque a Capitulo generali vocari in inquisitionem debeat, num formae omnes, Legesque Statutariae servatae inveniantur in iis, quae tunc acta fuerunt, cum status, conditioque Ordinis talis erat, ut illa ad normam Statutorum facere aut impossibile omnino, aut difficillimum esset. Quod si imposterum propter effectus, qui ab iis rebus, quae ita actae sunt exoriri possent, et propter alia omnia, quae aut convenirent, aut necessaria essent, oporteret aut explanare dubia, aut aliqua interpretari, aut opportune providere, de his omnibus consuli, atqui adiri Nos ipsi volumus, utpote qui Supremum Caput totius Ordinis sumus, qui pro plenitude Potestatis, quae est in Nobis, nihil majori studio curabimus, quam ut omnibus dissensionibus sublatis, omnes novis perturbationibus aditus praecludamus, atque omnia ad regularem Legum Statutariarum Observantia dirigentes, tranquillitatem, gloriam, utilitatem, verumque totius Ordinis bonus constabiliamus; quod Dei gratia adjuvante confidimus esse feliciter consacuturos.
Te autem, Dilecte Fili, in Domino exhortamus, ut ad pristinum Ordinis splendorem revocandum, ad abusus, si qui irrepserint, reformandos, ad Fidei Catholicae defensione strenue, atque alacriter contra Barbarorum incursus, atque aggressiones praecipue sustinendam, tam excelsa dignitate uti velis. Quamobrem Tibi praecipimus, ac jubemus, ut nulla interposita mora ad Insulam Melitensem Te conferas, cujus juxta pacta conventa inter potentissimos Principes, qui pacem tamdiu exoptatam Europae universae, immortali beneficio, ac sempiterna eorum nominis fama restituerunt, possessionem rursus inire, ac regimen fauste, ca feliciter suscipero poteris, eo plane modo, que Magni Magistri Praedecessores Tui facere consueverunt.
Cum vero primum poteris, Consilium convocandum curabis, ut ea, quae pro recti Regiminis administratione, Claustralis Disciplinae restauratione, totius Insulae, ejusque Incolarum felicitate necessaria in primis erunt, atque opportuna, juxta Ordinis Statuta provido, ac prudenti Tuorum Fratrum consilio possis cognoscere, statuere, decernere. Verum id age, id cogita, in eo labora, ut tamquam cum liberis Parens amantissimus facilitate, comitate, providentia in omnes aequabiliter, omni denique spiritu Christiane charitatis talem te praestes, qualem Nos in tanto munere Tibi deferendo speravimus Te fore praestiturum.
Illud etiam omni ope cures, ut semper te memorem, gratumque praebeas tot potentissimorum Principum studiis, qui collata opera, reditum, ac pristinae possessionis redintegrationem Ordini compararunt.
Ac Tibi, Dilecte Fili, Apostolicam Benedictionem peramanter impartimur.
Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die 16 Septembris 1802 Pontificatus Nostri Anno Tertio.

Joseph Marotti.
[1] Transcripción de la Revista del Colegio Heráldico del Libro de Oro de la Nobleza Italiana, Año 1903 – Nº I – páginas 229 a 233. El original, muy antiguo, puede haber causado unos errores en el texto, debido a su impresión deteriorada. No obstante, el Autor ha solicitado recientemente una copia escrita, traducida y legalizada por un protonotario Apostólico, del Breve del Papa Pío VII, fechado 16 de septiembre de 1802.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada